Text
                    PRAEFATIO.



(jBIGENIS HEXAPLOKUM deperditorum fragmentis disjectis conquirendis et edendis
primus operam navavit Petbus Morinus Parisinus in annotationibus ad Biblia Graeca ex
auctoritate Sixti V P. M. Bomae cusa anno 1587; qui in epistola ad Silvium Antonianum de
suis in editione paranda partibus haec scribit : " Mihi uni data est provincia commentariorum
in V. T. Vaticanorum, quae Catenae dicuntur, evolvendorum ac perlegendorum, ut ex iis
varias lectiones variasque interpretationes Aquilae, Symmachi et Theodotionis, Quintae prae-
terea ac Sextae editionis, exciperem et in annotationes transferrem, quas itidem scribendas
susceperam." Cum vero anno sequenti ex eadem auctoritate Flamintus Nobilius Biblia
Graeca Sixtina cum Morini annotationibus Latine reddita Bomae ediderit, contigit ut com-
muni opinione Nobilio tribueretur quae proprie Morini commendatio sit ; qui error adeo inve-
teravit, ut nobis quoque in opere inscribendo ei non obsistendum esse videretur. 1

Post Morinum idem opus suscepit Joannes Dbusius in libro post obitum ejus edito, cui
titulus : Veterum Interpretum Graecorum in totum V. T. Fragmenta, collecta, versa et notis
illustrata a Johanne Drusio, Linguae Sanctae in illustrium Frisiae Ordinum Academia, dum
viveret, Professore, Arnhem. 1622. Fragmentis praemissae sunt duae Auctoris epistolae,
quarum prima de Aquila, Symmacho et Theodotione, altera de Quinta et Sexta editione agit.
Lectionibus trium interpretum a Morino collectis Drusius vix hilum addidit; sed eas
interpretatione Latina, aliorum locorum collatione, et doctis annotationibus non mediocriter
illustravit,



1 Montefalconius in Monito ad Proverbia notat, multo Cod. 248 (qui est Vat. 346) BodleianiB, perspectum est,

majorem in Proverbia lectionum silvam a Morino col- Morini lectionea in Proverbia omnes ex hoc uno codice

iectam esse quam in celeros libros, quia videlicet praestan- (qui etiam in mendo /irrayunjo^r Cap. xxiii. 10 cum Ed.

tiores codices in hanc Scripturae partem, quam in ceteras, Eom. couclnit) derivatas fuisse.
Romae suppetebant. Nobis vero, evolutis collationibus





iv PBAEFATIO. Vetus Testamentum ex versione LXX interpretum secundum exemplar Vaticanum Romae editum, una cum Scholiis ejusdem editionis, variis MSS. codicum veterumque exemplarium lectionibus, necnon Fragmentis versionum Aquilae, Symmachi et Theodotionis edidit Lam- bertus Bos Franequerae, 1709. Praeter Morini collectionem Bosius alia trium interpretum fragmenta ex Notis Patricii Junii in Polyglottis Waltoni, ex editione Francofurti 1597, ex Drusio, et ex Cardinalis Barberini Codice in Prophetas, margini suo allevisse profitetur. Quod vero ad lectiones Francofurtenses attinet, eas non genuinas esse, sed Hieronyrni Latinas Graece redditas in Monito ad Jesaiam p. 430 probavimus. Ne in accessionibus minoris momenti immoremur, aedificio, cujus fundamenta ab editore Romano jacta sunt, fastigium imposuit D. Bernardus de Montfaucon, Monachus Bene- dictinus e Congregatione S. Mauri, qui Origenis Hexaplorum quae supersunt, multis partibus auctiora quam a Flaminio Nobilio et Joanne Drusio edita fuerint duobis tomis formae maximae edidit Parisiis, 17 13. Primo volumini praemissa sunt Praeliminaria in Hexapla Origenis, Opuscula quaedam Origenis et Epiphanii inedita, et Testimonia Auctorum ; secun- dum vero ad calcem habet Lexica ad Hexapla Hebraicum et Graecum, quorum posterius ab Abr. Trommio in Concordantiis Graecis ad V. T. repetitum est. Codices et omnis generis subsidia, quibus usus est Montefalconius, in Monitis ad singulos S. Scripturae libros recen- suimus. Opus, etsi nequaquam omnibus numeris absolutum, laboriosissimum tamen et utilis- simum, per saeculum et dimidium in hac eruditionis biblicae provincia sine rivali primatum tenuit. Certe famam ejus non obscuravit repetitio ejus a Carolo Friderico Bahrdt, anno 1769 et sequenti Lipsiae et Lubeciae publici juris facta. Bahrdtio, ut ipse profitetur, in primis propositum fuit, ut immortalis Montefalconii operis editionem, quae nullum emptorem pretio suo deterreret, pararet. Hoc consilio textum Hebraicum, quandocunque solito prolixior esset, decurtavit; verba Hebraica literis Graecis adscripta plurima ejecit; versionem Latinam, cui antecessor ejus dimidium fere cujusque paginae assignaverat, omisit; Montefalconii notas maximam partem neglexit, etiam eas quae unde sumpta sit lectio quaeque describunt; ceteras omnino suas fecit et cum suis permiscuit, quia ejus rei nihil lectoris intererat. Vitia prioris editionis typographica innumera correxisse vereor ne nimis temere professus sit; quod vero ad augenda Hexapla attinet, si excipias lectiones Codicis Pentateuchi Lipsiensis a Jo. Frid. Fischero anno 1767 editi, nihil omnino effecit. Lexica nova ad usum operis sui necessaria, si viris doctis labores suos non displicuisse intellexerit, paraturum se pollicitus est; quae tamen, viris doctis, ut videtur, non faventibus, lucem non viderunt. Annis recentibus novam Hexaplorum editionem vehementer exoptaverunt VV.DD., e quibus unius tantum et alterius verba proferemus. Sic igitur J. G. Eichhornius, de Monte- falconii Hexaplis judiciuin ferens: "Dolendum est quod doctus Benedictinus eruditione 
PEAEFATIO. v Hebraea, acumine critico, interdum etiam communi diligentia et accuratione adeo destitutus sit, ut ne Drusii quidem fragmenta satis exacte exscripserit. Ad summam, Hexapla ejus pro bono collectaneorum thesauro habenda sunt. Ad haec elaboranda et augenda jampridem a Semlero, Scharfenbergio, Doederleinio, Matthaeio, Schleusnero, Spohnio, singularibus opusculis auspicatum est; quorum vestigiis si ab aliis insistetur, Hexaplorum editio fidelior et Criticis utilior cito sperari potest. Equidem a codicibus LXX interpretum MSS. et versione Syro- hexaplari plurimum adjumenti exspecto." 2 In eandem sententiam breviter sed magno cum pondere Constantinus Tischendorfius : " Magnopere optandum est ut, quibus antehac Morinus, Drusius, Montefalconius, Bahrdtius, Schleusnerus aliique de sacris literis promeruere, studia colligendorum omnium eorum, quae ex opere Origenis passim etiamnum supersunt, repetantur promoveanturque." 3 Nunc quid in nostro opere, L. B., ut votis eruditorum hominum pro virili satisfaciamus, praestiterimus, paucis accipe. E duobus reliquiarum hexaplarium fontibus ab Eichhornio sagaciter detectis, omnia fere nostra hausimus. Lectiones trium interpretum ab Holmesio et Parsonsio ad calcem cujusque libri e codicibus suis excerptas sedulo exscripsimus ; primum, scilicet a Jobo (a quo initium fecimus) ad Danielem, ex edito eorum magno opere; mox, cum ad XII Prophetas ventum est, ex ipsis collationibus manuscriptis, quas domi habere per favorem Curatorum Bibliothecae Bodleianae nobis contigit. Finito autem opere, ne pars prior a Jobo ad Danielem eodem beneficio destitueretur, e schedis Bodleianis magnam bonarum lectionum segetem, a duumviris illis immerito praeteritarum, in Auctarium ad id factum recondidimus. Porro multas alias lectiones anonymas in apparatu eorum subtextuali latentes in lucem protraximus; quarum aliae ad alias versiones pertinent, aliae ad eam recensionem quam probabilibus argumentis Luciano Martyri vindicavimus. Transeamus ad alterum fontem, versionem scilicet Pauli Telensis Syro-hexaplarem, partim ineditam, partim ex apo- grapho parum fideli editam ; in qua tractanda magnis difficultatibus pressi fuit-semus, ni Vir egregius Antonius Maria Ceriani, Collegii Bibliothecae Ambrosianae Doctor, viam salutis nobis aperuisset. Praeterea ad libros Levitici * et I et II Regum, deperdita versione Syro- hexaplari, ex Bar Hebraei Horreo Mysteriorum hactenus inedito, opem nobis ferente Doctore Gulielmo Wright, Linguae Arabicae apud Cantabrigienses Professore, paucas, sed bonae frugis, trium interpretum lectiones lucrati sumus. His summatim expositis, ne eadem bis dicendo molesti simus, Lectorem ad Monita cuique Hbro praemissa ablegamus. Unum restat, idque jucundissimum, ut nomina eorum, qui nobis in labore nostro decennali exantlando vocati  1 Eichhorn. (J. G.) Einleitung in das A. T. T. I, p. 370 ed. 3 tiae . s Tischendorf. Prolegam. in V. T.juxta LXX Interpretes, p. lv ed. 4^ Lips. 1869. * Vid. Omissa nd calcem Auciarii. 
vi PKAEFATIO. et non vocati officia sua praestiterint, grate commemoremus. Hi autem sunt, praeter duos modo memoratos, Robertus Lubbock Bensly, A.M., Academiae Cantabrigiensis Sub-biblio- thecarius; Josephus Cozza, Monacbus Basilianus; Philippus Edvardus Pusey, A.M., ex Aede Christi Oxonii; et Gulielmus Aldis Wright, A.M., e ColL SS. Trin. Cantabrigiae.  QUOD Germanis literatis moris est, ut ad summos in philosophia honores rite capessendos vitae et studiorum rationes reddant, id mihi semper visum est senescenti quam adolescenti aetati, et absoluto quam vixdum inchoato curriculo magis consentaneum esse. Cum igitur, Deo favente, ad finem ultimi mei laboris literarii tanquam ex longa navigatione in portum pervenerim, peto indulgentiam tuam, L. B., dum quid in vita ultra communem terminum producta peregerim, et quibus studiorum inceptorumque meorum auctoribus et fautoribus, breviter expono. Natus sum Londini anno MDCCCI mensis Julii die XX in vico cui nomen a Nova Porta, in quo pater meus Henricus Field, et ante eum pater ejus, et post eum frater meus natu maximus per longam annorum seriem medicam artem exercuerunt. Avus meus Joannes Field uxorem duxit Annam filiam Thomae Cromwell, negotiatoris Londinensis, viri humili conditione, sed stirpe illustri, quippe qui patrem habuerit Henricum Cromwell, Majorem (qui dicitur) in exercitu Reginae Annae; avum autem Henricum Cromwell, Hiberniae Dominum deputatum, filium natu minorem OLIVEPJI CROMWELL, Reipublicae Angliae, Scotiae et Hiberniae Protectoris. Sed stemmatum satis. Redeo ad patrem meum, virum strenuissimum, integerrimum, piissimum, cujus memoriam nunquam eo quo par est amore et veneratione prosequi potero. Is, dum sextum annum agebam, cooptatus est in medicum Orphanotrophei Christi a Rege Edvardo VI fundati, quo eventu patuit mihi aditus gratuitus ad scholas dicti Orphanotrophei grammaticas, primum sub disciplina viri optimi et amabi- lissimi, Lancelotti Pepys Stephens, A.M., scholae inferioris magistri; donec, aetate paulo provectior, transii in scholam superiorem ab Arthuro Gulielmo Trollope, S.T.P., tunc temporis gubernatam, quo praeceptore, nulli coaetaneorum suorum secundo, a pueritia usque ad annum aetatis duodevigesimum literis Latinis, Graecis, Hebraeis sedulo imbutus sum. E schola egressum anno MDCCCXIX excepit me Collegium SS. Trinitatis apud Canta- brigienses, cujus post sex menses Discipulus factus sum. Tutores habui in disciplinis mathe- maticis Joannem Brown, A.M., et Gulielmum Whewell, A.M.; in eruditione autem classica (quae dicitur) JacobuM Henricum Monk, S.T.B., Graecarum literarum Professorem Regium; 
 PRAEFATIO. vii quorum praelectiones diligenter attendens, privato tutore facile carere potui. FJlapso triennio (cujus disciplinae quotidianae jucundissiraam memoriam recolo) anni MDCCCXXIII inense Januario in gradum Baccalaurei Artium admissus sum, quo tempore in tripode (quem vocant) mathematico primae classis decimum locum obtinui. Ejusdem anni mense Martio numisma aureum a Cancellario Universitatis pro profectu in studiis classicis quotannis propositum reportavi. Vix bimestri spatio elapso, tertium in arenam descendi, et exhibitione a Roberto Tyrwhitt, A.M., ad eruditionem Hebraeam promovendam instituta dignatus sum. Proximo anno, Octobris die primo, culmine votorum meorum potitus sum, in Sociorum celeberrimi Collegii ordinem post examinationem habitam cooptatus. Collegas honoris babui tres : Thomam Babington Macaulay, Poetam, Oratorem, Historicum; HeNricUM MaLden, in Collegio Universitatis Londini Graecarum literarum Professorem ; et Georgium Biddell Airy, Astronomum Regium. Anno MDCCCXXVIII a Joanne Kaye, S.T.P., Episcopo Lin- colniensi, sacris ordinibus obligatus sum. Ex eo tempore S. Scripturae et Patrum Ecclesiae studio me addixi, nullo tamen publice edito fructu, donec anno MDCCCXXXIX S. Joannis Chrysostomi Homilias in Matthaeum ad fidem codicum MSS. et versionum emendatas et annotationibus illustratas non modico sudore ac sumptu evulgavi. Non multo post almae matri meae valedixi, et curam pastoralem Saxhamiae Magnae in agro Suflblciensi per tres annos administravi. Anno MDCCCXLII beneficium ecclesiasticum Reephamiae cum Ker- distone in agro Norfolciensi, cujus collatio ad Collegium SS. Trinitatis pertinet, jure successionis mihi obtigit. In hoc viculo amoenissimo annos unum et viginti non inutiliter consumpsi, partim in cura animarum non ita multarum mihi commissarum, partim in studiis eis sectandis, quae gloriam Dei illustrare, et Ecclesiae ejus adjumento esse possent. Ne longior fiam, per id tempus Chrysostomi, deliciarum mearum, Homiliarum in Divi Pauli Epistolas novam recensionem, septem voluminibus inclusam, in gratiam Bibliothecae Patrum Ecclesiae a pres- byteris quibusdam Oxoniensibus inceptae edidi. Praeterea, rogatu venerabilis Societatis de Promovenda Doctrina Christiana, Veteris Testamenti juxta LXX interpretes recensionem Grabianam denuo recognovi; cujus operis, quamvis ad aliorum modulum et praescriptum con- formati, merita qualiacunque candide agnovit Tischendorfius in Prolegomenis ad V. T.juxta LXX interpretes, Lipsiae, 1869, quartum editis. Vixdum hoc pensum finieram, cum in mentem mihi venit cogitatio operis, quod ad priora illa quasi cumulus accederet, hoc est, Orkjenis Hexaplorum novae et quae nostri saeculi votis satisfacef et editionis ; quod tamen ut ad felicem exitum perducerem, quantulum mihi restaret tam vitae quam vigoris in hunc unum laborem impendendum esse sensi. Resignato igitur beneficio meo, e cujus amplis reditibus jam omnibus bonis affluebam, anno MDCCCLXIII Norvicum me contuli, unde anno sequenti, prolusionis gratia, Otium meum Norvicense, sive Tentamen de Reliquiis Aquilae, Symmachi et Theodotionis e lingua Syriaca in Graecam convertendis, emisi. In animo 
viii PKAEFATIO. habebam librum per subscriptiones (quas vocant) publicare, sed in hac bonarum literarum despicientia res tam male mihi successit, ut spem omnem operis edendi abjecissem, nisi perop- portune Delegati Preli Oxoniensis Academici, interveniente Roberto Scott, S. T.P., Collegii Balliolensis Magistro, omnem novae editionis impensam in se suscepissent ; quibus pro sua in me, exterae Academiae alumnum, benevolentia gratias quam maximas ago. Quod superest quam brevissime potero conficiam. Fidem catholicam, ab Ecclesia Angli- cana reformata expositam, firmiter teneo. Errores ac novitates, qui in tot annorum decursu alter alteri supervenerint, sive Evangelicalium (qui nominantur), sive Rationalistarum, sive (quod novissimum ulcus est) Bitualistarum et Papizantium, praeveniente Dei gratia fehciter evasi. Jus fasque tum in privatis tum in publicis rebus impense amavi; injurias et aggres- siones, sive regum delirantium, sive plebeculae tyrannidem affectantis, immitigabili odio ac detestatione prosecutus sum. Vitam umbratilem et otiosam semper sectatus sum, non ut desidiae indulgerem, sed ut iis negotiis, in quibus me aliquid proficere posse senserim, vacarem. Per quadraginta fere annos in bonis hteris excolendis, praecipue eis quae ad Verbi Divini illustrationem pertinent, sine patrocinio, sine emolumento, sine honore desudavi. Nunc senio confectus, et rude donatus, nihil antiquius habeo quam ut juniores competen- tioresque in eodem campo decurrentes, dum vivo et valeo, consihis, adhortationibus, facultatibus adjuvem. Scribebam Norvici die XVI Septembris, A. D. MDCCCLXXIV.